- THETYS
- THETYSmelius Tethys et Amphitrite, in muliebribus Matis Numinibus, apud Poetas, familian ducunt: quarum haec Neptuni uxor; illa Oceani, ex hoc omnium Nympharum mater, Τηθὺς appellata est, a τήθη vel τηθὶς, quorum prius aviam vel nutricem; posterius amtam vel materteram signat. Latinis Salacia dicta est, ut Tullius indicat, l. de Univers. et ex eo Servius in Georg. l. 1. Favet pronin Tullius iis, quibus Thethys mare. Aliquibus tamen connubium Oceant ac Thethyos, maris et terrae, Eust, Iliad. et. Sed omnino receptius est, ut Τηθὺς sit mare, quam tellus. Opponit enim haec Lucanus, l. 10. Pharsal. v. 204.Luna suis vicibus Tethyn terrenaque miscet.Atque apud eundem Thetyos unda legas; item aequora Tethyos l. 1. v. 414. et l. 3. v. 233. quod et epitheta docent, cum eidem Diva haec vaga: l. 6. v. 67. Silio, l. 3. v. 60. reciproca, Ovidio cana dicatur, l. 2. Met. v. 509. Nec si et Oceanus et Tethys mare designent, eo inepte haec Oceanto nupta fingiutr. Nam Oceanus saepe consideratur, quasi Spiritus vel anima marina: unde vis tanta Elementi: at Thethys est quasi corpus maris et principium passivum, vim illam recipiens. Illa igitur ex Oceano Doridem suslulisse fingitur, quae ex Nereo Thetidem, de qua supra, suscepit. Vide Voss. ubi supra, ut et in voce Tethys.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.